Formula:PaginaMensis/Octobris 2008
Liber (-bri, m.) res ex multis paginis facta dicitur, quae scripturam, picturas, et alias descriptiones continet. Usque ad saeculum XXI, libri fuerunt forma principalis qua sapientia humana per saecula transmissa est. Diu ex foliis papyri in formam voluminis vel codicis facti, libri saepissime hodie etiam in formam electronicam redacti sunt. Libri ab auctoribus scripti in domo editoria fabricantur, in librariis venduntur, et in bibliothecis conservantur.
Liber notissimus est sacra Christianorum Biblia, quae de creatione Terrae et de exordio vitae narrant. Maximus mundi liber manu scriptus est Codex Gigas mediaevalis, qui 92 × 50 × 22 cm metitur; liber autem re vera maximus dicitur ille ex saxo factus in pagoda Kuthodaw Birmaniae servatus.