Formula:PaginaMensis/Novembris 2020
Graeciae descriptio (Graece: Περιήγησις τῆς Ἑλλάδος), saeculo II medio scripta, est opus Pausaniae ubi monumenta antiqua Graeciae, et praecipue provinciae Achaeae, describit. Circa 175 absoluta esse videtur.
Amore Graeciae antiquae – hoc est Graeciae ante Romanorum hegemoniam – motus videtur Pausanias atque in primis amore regionum quae velut cor historicum Graeciae continentalis efficiunt: Attica, Boeotia, Peloponnesus, Delphi et Phocis. Unamquamque illarum regionum cum peragraret monumenta visu digna in omni civitate describebat et historiam breviter narrabat atque diversas vias ab urbe praecipua proficiscentes sequebatur totum agrum similiter ut percurreret (periegesis = circumductio). Templa et ritus et statuae ceteraque opera artificiosa et tumuli illustrium virorum et stelae et inscriptiones ad historiam pertinentes eius studium movebant …