Seneca, qui auctor Apocolocyntosis habetur

Apocolocyntosis est satura Menippea mox post mortem Claudii imperatoris edita, quae cum Claudium ipsum – debilitates corporis (sicut claudicationem, motus capitis, linguae haesitationem) animique imbecillitatem ex his coniectam – tum apotheosin vel deificationem eius a senatu decretam deridet. Quamquam sunt qui de auctore huius operis dubitent, cum causa tamen haec satura Senecae tribui solet. Etiam de nomine Apocolocyntosis aliquantum disputatum est, sed omnium maxime inter doctos ambigitur, quo modo nomen intellegendum sit quove consilio haec satura scripta sit