Petroglyphae apud Reservationem Gobustan Civitatis Adrabiganiae
Petroglyphae apud Reservationem Gobustan Civitatis Adrabiganiae

Cultura est notio difficillima definitu. Generatim, cultura est modus vivendi, at in quotidianis fortunae vicissitudinibus culturae multiplices sunt effectus. Declaravit UNESCO:

Cultura homini facultatem de se ipso cogitandi dat. Cultura est qua vere reddimur humani, ratione praediti, arbitrio instructi morumque bonitate ornati. Cultura fit ut rerum virtutes discernamus delectusque habeamus. Cultura est cuius opibus homines quid cogitent vel velint exprimunt, sui conscii fiunt, se imperfectos confitentur, quidquid impetraverint in dubium vocant, novas significationes adsidue quaerunt, opera exigunt quibus modum sibi impositum exsuperent.