Imago Euripidis ad exemplar Graecum anni 330 a.C.n. aetate Romana facta. Museum Pio-Clementinum Vaticanum, Aula Musarum ("Sala delle Muse").
Imago Euripidis ad exemplar Graecum anni 330 a.C.n. aetate Romana facta. Museum Pio-Clementinum Vaticanum, Aula Musarum ("Sala delle Muse").

Euripides (Graece: Εὐριπίδης) (c. 480406 a.C.n.) fuit poëta tragicus Graecus, natu minimus ex tribus illustrissimis tragoedis Atheniensibus. Dum enim vixit, laudibus Aeschyli et Sophoclis obscuratus vixit. Fabulis suis eatenus novas inusitatasque res scaenicas produxisse videtur, ut quasi praeco novae aetatis haberi possit. Itaque feminis concessit partes solito maiores. Etiam animi motus titubationesque heroum vel maximorum exhibuit. Iustissime refert Aristoteles Sophoclem dixisse se exponere homines ut esse debent, Euripidem autem ut sunt. De fabulis Euripidis permultis duodeviginti tantum integrae aut paene integrae ad aetatem nostram defluxerunt. Etiam fragmenta complurium tragoediarum supersunt.