Formula:PaginaMensis/Ianuarii 2016
Mercurius est minimus ex planetis nostri systematis solaris, Soli proximus atque intra octoginta octo dies eum circumvolvens. Circa –2.5 vel +5.5 magnitudinis apparentis micat, sed difficilius videtur quia a Sole nunquam longius distat quam 28.3°; igitur nonnisi aut diluculo aut crepusculo videri potest. Mariner 10, illa navis spatialis dum Mercurio annis 1974 et 1975 appropinquat, 40%-45% tantum superficiei planetariae depinxit, sed ab anno 2011 Messenger plura et minutiora inspexit usque ad diem 30 Aprilis 2015 quo in planetam ipsam irrupit. Mercurius crateribus coopertus Lunae similem aspectum praebet. Hic planeta satellitibus naturalibus et atmosphaera densiore caret, amplum autem nucleum ferreum habet qui campum magneticum ad 0.1 centesimam potentiae terrestris gignit. Temperatura inter punctum subsolare calidissimum et crateres circumpolares frigidissimos patet a 90 ad 700 K (–180 ad +430 °C).
Quem planetam cito moventem Romani a Mercurii deorum nuntii nomine appellaverunt ...