Formula:PaginaMensis/Ianuarii 2013
Sisith (Hebraice צִיצִית ṣīṣīth, Latine fimbriae et peniculamenta) sunt cirri qui de angulis vestimentorum pendent. Vocabulum Hebraicum quod est sisith videtur a ציץ ṣīṣ 'flore; petalo, lamina' deduci, quod ipsum ab efflorendi, sive latius effulgendi enitendive radice נצץ nṣṣ deductum est. Sensus similis est voci Latinae quae est cirrus, in eo quod cum fimbriam significare potest, tum floccum: in Prophetia Ezechielis 'cincinno' vertitur. In Thalmude Babylonico sensus verbi dicitur nihil esse nisi יוצא 'exiens', et ענף 'ramus, frondes, coma'.
In Oriente Proximo antiquo, margines ornatae erant insignes et magni momenti. Itaque in imaginibus Aegyptiis, Asiatici (id est tribus plerumque Semitici Palaestinam Syriamque habitantes, fere idem ac Bibliorum Chanaanitae) saepe vestibus fimbriatis succinguntur. …