Ianus
Ianus

Ianus (Iani, m.) fuit maximus et antiquissimus Romanorum deus, cui nullus Graecus deus similis repertus est; Etrusci autem qui, sub nomine Ani, eum colebant, a populis Italicis mutuati erant. Ianuis (ianua, ae, f.) enim et omnino transitibus principiisque praeerat.