Uranus aliique planetae circum Solem vagantes
Uranus aliique planetae circum Solem vagantes

Uranus est septimus planeta a Sole, et primus modernis temporibus inventus. Quamquam, velut quinque classici planetae, Uranus videri nudo oculo potest, inter annos 1995 et 2006, sua magnitudo apparens enim inter +5,6 et +5,9, quod eum iuste supra ocularis visibilitatis limite +6.0 definito conlocat, fluctuavit, tamen sua parva diametrus angularis (inter 3.4 et 3.7 arcosecundas, cum propomodum 16 et 20 arcosecundis Saturni et 32 et 45 arcosecundis Jovis comparandas) et lenta per caelum motio nunquam planetam ab antiquis observatoribus recognosci fecerunt.

Gulielmus Herschel Urani inventum die 13 Martii 1781 nuntiavit, qui Systematis Solaris fines notos primum moderna in historia expandit. Etiam primus planeta inventus technologia, videlicet telescopio utendo, potius quam nudo oculo. Uranus ex antiquo Graeco caeli deo Urano nominatur. Suus astronomicus symbolus est Astronomicus symbolus Urano, Solis et Martis symbolorum combinatio, quia Uranus Graeca in mythologia caeli prosopopoeia erat, Solis luce et Martis vi dominatus