Formula:PaginaMensis/Decembris 2019
Psychologia est academica et adhibita disciplina scientifica quae rationes mentis ac morum cognoscit. Psychologia immediatum spatium intellegendorum individuorum atque globorum habet et statuendis generalibus principiis et investigandis specificis casibus, et secundum multas versiones, ultimo animo intendit societati prodesse. Hoc campo, professionalis factitans aut investigator psychologus nuncupatur, et velut scientificus socialis, moris, aut cognitivus describi potest. Psychologi munera rationum mentis in singulis ac societatibus intellegere conantur, dum etiam physiologicos ac neurobiologicos rationes subiacentes sub quibusdam cognitivis functionibus et moribus investigant.
Inter notiones a psychologis investigatas sunt perceptio, cognitio, attentio, motus animi, phaenomenologia, motivatio, rationes cerebri, personalitas, mores, et relationes interpersonales. Variorum generum psychologi etiam inconscium considerant. Psychologi ratione empirica utuntur ad inferendas causales et correlationales relationes inter psychosocialia variabilia …