Formula:PaginaMensis/Augusti 2022
Historiae (Graece: ἱστορίαι, historíai „explorationes“) sunt narrationes rerum gestarum ab Herodoto saeculo quinto a.C.n. compositae. Hoc opus novem in libros dividi solet et unicuique eorum nomen unius e novem Musis inscriptum est. Res gestas inter annos 700 usque 479 a.C.n. continet, imprimis tamen ad bella inter Persas et Graecos gesta spectat. In litteris occidentalibus hoc opus primum ad genus historicum adsignari solet et Herodotus Ciceronianis verbis "pater historiae" appellatur.
Propositum suum prima sententia Historiarum nuntiat Herodotus ː magna facinora Graecorum et Barbarorum referre vult ne oblivione obruerentur atque in primis causas cur sibi invicem bellum intulerint. Quod etiamsi non multum ab Homerico proposito in Iliade abest, nihilominus non eodem modo quo poetae Bellum Troianum narraverunt res gestas bellorum Persicorum lectoribus tradendas suscepit Herodotus ː nam fontes quam plurimos collegit in diversissimas regiones peregrinatus et omnes homines quos aliquid scire suspicabatur interrogavit. ...