Formula:PaginaMensis/Augusti 2021
Religio Zoroastrea, apud recentes Zoroastrismus, est antiqua religio semidualistica monotheistica et philosophia Iraniae Maioris. Doctrina Zoroastri vati adscribitur, quem religio ipsa nominat. Multae Zoroastrianismi partes, proprietates insignibus sicut messianismus non exclusis, moverunt vel hereditate exceptae sunt a religiosis rationibus aequaevis vel recentioribus, inter quas Iudaismus Templi Secundi, Gnosticismus, Christianismus, et Islamus. Zoroastrismus est unicus in historia religionis propter suos nexus "formativas" cum religionibus Occidentalibus et Orientalibus. "Veterrima ex religionibus evulgatis indicem opinionem habentibus," Zoroastrismus "probabiliter homines movit, recta vel oblique, plus quam quaelibet alia fides."
Prima mentio Zoroastris in scripturis Occidentalibus exstans ad Thomam Browne (1605–1682) attribuitur, qui vatem breviter in libro Religione Medici (1643) commemoravit. Verbum Zoroastrianism primum Anglice attestatum est anno 1874 in libro Principles of Comparative Philology, ab Archibaldo Sayce scripto.
Prima epitome sacrorum Zoroastrianismi operum est Avesta. Quamquam haec opera sunt veterrima, compendium hodiernum est reliquiae redactionis habitae per regnum Sapores II (309–379) accidisse; partes autem compendii amissae sunt, praecipue tempore casus Imperii Sassanidarum anno 651, post quem Zoroastrianismus ab religione Islamica substitutus est. Veterrimum operis in lingua Avestana exemplum exstans anno 1288 scriptum est. Antiquissima Avestae opera scripta sunt in vetere Avestano, aliquando Gathico appellato; multa autem opera ex inferiore aevo supersunt, plurima probabiliter ex aevo Achaemenidarum (648–330 a.C.n.), et paucis iam inferioribus. Omnia autem habentur viva voce tradita fuisse antequam primum scripta sunt; in exemplis exstantibus, verba Avestana sunt in litteris din dabireh scripta, inventione aevi Sassanidarum (226–651) …