Avesta est epitome sacrorum Zoroastrianismi operum, principale librorum religiosorum in usu inter Zoroastros corpus, in lingua Avestana, aliter ignota, compositum.[1] Textus nonnulla genera varia exhibent, aut per dialectum aut per usum ordinata. Textus principalis in grege liturgico est Yasna, quae ex caerimonia eiusdem nominis appellatur, in maximo actu venerationis religionis Zoroastreae, cum textus Yasna recitatur. Partes huius textuus maximi momenti sunt quinque Gathae, quae in septendecim hymnis consistunt, Zoroastro ipsi tributis. Qui hymni, una cum quinque brevibus textibus qui etiam sunt pars Yasna, in lingua Avestana Vetere (Gathica interdum dicta) sunt. Reliquae textuum Yasna partes in Avestana Recentiore compositae sunt, ex recentiori linguae statu aliaque regione geographica traditae.

Faravahar, depictio Fravashi putatum, ut in textibus Yasna, Yasht, et Vendidad commemoratur.
Yasna 28.1, Ahunavaita Gatha. Bodleian MS J2.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Boyce 1984:1.

BibliographiaRecensere

  • Boyce, Mary. 1984. Textual Sources for the Study of Zoroastrianism. Manchester University Press.
  • Gershevitch, Ilya. 1967. The Avestan hymn to Mithra. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Hoffmann, Karl. 1958. Handbuch der Orientalistik. Series I, 4, 1. Lugduni Batavorum: Brill.
  • Humbach, Helmut. 1991. The Gathas of Zarathushtra and the Other Old Avestan Texts. Pars I. Heidelbergi: Winter.
  • Kellens, Jean. 1983. Avesta. In Encyclopædia Iranica, 3:35–44. Novi Eboraci: Routledge and Kegan Paul.
  • Schlerath, Bernfried. 1987. Andreas, Friedrich Carl: The Andreas Theory. In Encyclopædia Iranica, 2:29–30. Novi Eboraci: Routledge and Kegan Paul.

Textus pleniRecensere