Formula:PaginaMensis/Augusti 2018
Trappist-1, etiam 2MASS J23062928-0502285 nuncupatum, est stella pumilio ultrafrigida 39,5 annos luce mensos (12,1 parsec) e Sole in constellatione Aquario sita.
Anno 2015, astronomi tres planetas magnitudine simili terrestri stellam pumilionem orbitantes invenerunt. Grex, a Michaële Gillon in Universitate Leodiensi in Belgicā ductus, planetas detexit viā photometriae transitūs cum Telescopio Parvo Planetis et Planetesimalibus Transeuntibus (Anglice Transiting Planets and Planetesimals Small Telescope; acronymo ex verbis Anglicis TRAPPIST) in Observatorio La Silla in Chiliā. Die 22 Februarii anni 2017, astronomi quattuor novos exoplanetas circum Trappist-1 nuntiaverunt. Praeter TRAPPIST, hoc opus Telescopio Maximo (Anglice Very Large Telescope; acronymo ex verbis Anglicis VLT) in Monte Paranali (Hispanice Cerro Paranal) et Telescopio Siderali Spitzeriano (Anglice Spitzer Space Telescope) a NASA, apud alia, usum est et totum planetarum numerum ad septem adduxit, e quibus saltem tres, et fortasse omnes, intra zonam habitabilem sunt …