Flumen Rubrum (Civitates Foederatae)

Vide etiam paginam discretivam: Flumen Rubrum.

Flumen Rubrum[1] (Anglice Red River) vel Flumen Rubrum Meridianum (Red River of the South) est flumen in austrorientali Civitatum Foederatarum parte, circiter 2190 chiliometra longum. In Texia media a confluxu duorum fluviorum parvorum oritur, et ad orientem fluit per confinium Texiae et Oclahomae, postea Texiae et Arcansiae; in Fultonia urbe Arcansiae in Ludovicianam exit.

Flumen Rubrum
Flumen Rubrum nonnusquam revera rubrum est
Longitudo2190 chm
Altitudo fontis468 m
Decursus aquae1600 /s
Area systematis169 890 chm²
FonsConfluentia North Fork et
Prairie Dog Town Fork
OstiumAtchafalaya (Mississippius)
RegioCivitates Foederatae Americae

Usque ad saeculum quindecimum Flumen Rubrum et Mississippius lineis parallelis fluxerunt et in sinum Mexicanum diversis locis effunduntur, sed postea Mississippius sic alveum mutavit, ut Flumen Rubrum eius accola esset. Atchafalaya autem, quae alveus Fluminis Rubri priscus est, bracchium Mississippii haberetur.

Colorem rubrum flumen multis locis de argilla sui generis habet, qua ripae abundant.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 31°1′10″N 91°44′52″W, 34°34′35″N 99°57′54″W • OpenStreetMap • GeoNames • "558728" apud USGS • Большая российская энциклопедия