Flavius Valerius
Flavius Valerius (natus saeculo 5 Athenis, mortuus post annum 455) vir publicus Imperii Romani Orientalis erat.
Familia
recenserePater eius Leontius philosophus paganus Atheniensis erat, fratres Flavius Asclepiodotus (consul 423) et Gessius, praefectus praetorio per Illyricum. Soror Athenaïs, quae nomine Aelia Eudocia Theodosio II imperatori nupsit.
Cursus honorum
recensereAnno 425 comes rerum privatarum nominatus est, deinde comes sacrarum largitionum erat. Anno 432 una cum Flavio Aetio consulatum gessit et anno 435 magister officiorum fuit[1]. Anno 455 adhuc vixit et litteras ad sororem dedit, quae tum Hierosolymorum vixit. Eis litteris Aeliam Eudociam admonuit, ut a doctrina Eutychis ad Symbolum Nicaenum rediret.
Notae
recensere- ↑ Ferdinandus Gregorovius, Athenaïs - Geschichte einer Byzantinischen Kaiserin (1882), p. 71
Antecessores: Flavius Anicius Auchenius Bassus et Flavius Antiochus |
Consul 432 cum Flavio Aetio |
Successores: Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus XIV et Flavius Petronius Maximus |