Flavius Severinus (natus saeculo 5, mortuus post annum 483) vir publicus Imperii Romani Occidentalis erat.

Cursus honorumRecensere

Severinus senator Italicus fuit. Cum Avitus imperator anno 455/456 regnaret, Severinus magistratum aliquem tenuit, anno 458 expeditioni Maioriani imperatoris contra Visigothos interfuit. Qui eum aoono 461 consulem destinavit collegam Flavii Dagalaifi. Anno 461 convivio in Arelate interfuit, secundus conviva post imperatorem[1]. Anno 476/483 sedem suo nomine descriptum in Amphitheatro Flavio habuit.

LegendaRecensere

Arnold Hugh Martin Jones, John Robert Martindale, John Morris, "Fl. Severinus 5" The Prosopography of the Later Roman Empire, Cambridge University Press, 1980 ISBN 0521201594, p. 1001.

NotaeRecensere

  1. Sidonius Apollinaris, Epistulae I 11


Antecessores:
Flavius Magnus et Flavius Apollonius
Consul
461
cum
Flavio Dagalaifo
Successores:
Imp. Caesar Libius Severus Augustus et Imp. Caesar Flavius Valerius Leo Augustus II