Flavius Rufius Postumius Festus (natus saeculo 5, mortuus post annum 506) vir publicus Imperii Romani Ocidentalis fuit.

Postumius Festus e gente nobili ortus est, pater eius Flavius Festus, consul anni 439 fuit.

Cursus honorum

recensere

Postumius anno 472 consulatum administravit una cum Flavio Marciano II. Anno 490, postquam Theodericus rex Ostrogothorum Odoacrum vicit, Postumius legatus ad Zenonem imperatorem missus est, ut hic Theodoricum regem probaret. Anno 498 iterum missus est et ab Anastasio I imperatore probationem et ornamenta imperii impetravit[1]. Anastasius II papa die 19 Novembris 498 mortuo Postumius Anastasio I imperatore auctore contra candidatum orthodoxiae Symmachum nitebantur, sed hic die 22 Novembris electus est. Eodem die Laurentius antipapa creatus est. Non prius quam anno 506 Anastasius imperator Postumio iussit, ut Laurentium deponeret et Symmachum probaret[2]. Postea patricius et caput senatus factus est[3].

  1. Excerpta Valesiana II 64: "Facta pace cum Anastasio imperatore per Festum de praesumptione regni, et omnia ornamenta palatii, quae Odoacar Constantinopolim transmiserat, remittit."
  2. Liber Pontificalis LIII, Symmachus
  3. Der Neue Pauly T. 4, c. 495


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valerius Leo Augustus IV et Caelius Aconius Probianus
Consul
472
cum
Flavio Marciano II
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valerius Leo Augustus V (sine collega)