Flavius Pompeius
Flavius Pompeius (natus saeculo 5, mortuus Constantinopolis die 19 Ianuarii 532) vir publicus Imperii Romani Orientalis erat.
Familia
recenserePater eius Flavius Secundinus, mater Caesaria, soror Anastasii I imperatoris fuit. Frater eius Flavius Hypatius, consul anni 500 erat. Uxorem duxit Anastasiam. An liberos habuerint, incertum est.
Cursus honorum
recensereAnno 501 consulatum gessit una cum Flavio Avieno Iuniore atque fideliter imperatorem adiuvit. Cum Flavius Vitalianus anno 513 seditonem contra Anastasium coepit, avunculo autem magnum auxilium non tulit. Anno 517/518 magister militum per Thracias expeditionem in Antes duxit neque in urbem Constantinopolim revertit, antequam Iustinus I successor Anastasii I defuncti electus erat. Initio imperii Iustiniani I magister militum praesentalis nominatus est. Mense Ianuario 532 inter Seditionem Nikam appellatam Hypatius a plebe imperator salutatus, sed a militibus, qui fidem erga Iustinianum I imperatorem tenuerunt, captus et die 19 Ianuarii necatus est. Et Pompeius frater fatum idem habuit.[1].
Bibliographia
recensere- John Robert Martindale: Pompeius 2. In: The Prosopography of the Later Roman Empire (PLRE). Band 2, Cambridge University Press, Cambridge 1980, ISBN 0-521-20159-4, pp. 898–899.
Notae
recensere
Antecessores: in oriente: Flavius Patricius et Flavius Hypatius; in occidente: iterum post consulatum Paulini |
Consul 501 cum Flavio Avieno Iuniore |
Successores: Rufius Magnus Faustus Avienus Iunior et Flavius Probus |