Flavius Antiochianus (natus saeculo 3, mortuus ignoto anno) senator Romanus fuit.

Origo et familia

recensere

Familiae patria Antiochia in Syria fuit, maiores eius Graeci fuerunt. Pater eius Flavius Antiochianus vir militaris et Praefectus praetorio tempore Elagabali erat. Ipse uxorem dicitem Pomponiam Ummidiam duxit, filiam Tiberii Pomponii Bassi consulis.

Cursus honorum

recensere

Antiochianus anno ignoto consul suffectus erat et 270 consul II ordinarius creatus est. Praeterea anno 269 - 270 sub imperatore Claudio Gothico atque iterum anno 272 Aureliano imperatore Praefectus urbi Romae erat[1]. Sunt, qui putant Antiochianum balneum Antiochiani, thermas urbis Romae aedificavisse.

  1. Alaric Watson, Aurelianus and the third century, Londinii 199, p. 164


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Claudius Augustus et Paternus
Consul
270
cum
Virio Orfito
Successores:
Imp. Caesar Lucius Domitius Aurelianus Augustus et Tiberius Pomponius Bassus II