Constantia (imperatrix)
Flavia Maxima Faustina Constantia (nata anno 362, mortua 383) imperatrix Romana erat.
Familia
recensereConstantia filia imperatoris Constantii II et Faustinae, eius uxoris tertiae, fuit. Connubium eorum initio anni 361 erat. Faustina gravida Constantius die 3 Novembris 361 mortuus est et filia Constantia post patris exitu nata est[1]. De Faustinae maiores nihil notum est.
Vita
recensereAnno 365/366 Procopius usurpator Procopius Faustinam et Constantiam puellam incolis Constantinopolis demonstravit, ut appareat imperator legitimus[2]. Anno 374 XII vel XIII annos nata Gratiano Augusto missa est, ut ei nuberet et gentem Constantini I cum dynastia Valentiniani I consociaret. In itinere apud Sirmium paene a Quadis, qui incursionem in Pannoniam faciebant, capta est[3]. Gratiano postea filium ignoti nominis peperit. Initio anni 383 mortua est et Constantinopolis in Ecclesia Apostolorum sepulta est[4].
Notae
recensere- ↑ Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXI 15,6
- ↑ Op.cit., XXVI 7,10
- ↑ Ammianus Marcellinus, op.cit., XXIX 6,7
- ↑ Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 334