Ferrivia subterranea Novogardiae Inferioris
Ferrivia subterranea Novogardiae Inferioris est ferrivia metropolitana in Novogardia Inferiore. Anno 1985 condita est. Duas lineas (quae sunt Avtozavodskaia et Sormovsko-Meščerskaia) et quindecim stationes nunc habet. Tertia est ferriviarum subterranearum Russiae. Ferrivia tota in una ripa Rhae fluminis dextra sita est,Occam autem flumen per pontem transit.