Faxecura Rocuyemon
Philippus Franciscus Faxecura Rocuyemon,[1] lingua Iaponica Hodierna 支倉六右衛門常長 Hasekura Rokuemon Tsunenaga, samurai Iaponicus et cliens Date Masamune regis Voxu, legationi ("Legatio Keichō", 慶長使節, dictae) praefectus Mexico dein Europae inter annos 1613 et 1620, et postea reversus est in Iaponiam. Primus legatus Iaponicus Novo Orbi, et, argui potest, fortasse et Europae,[2] quoque relationem inter Iaponiam et Franciam contraxit.
Obitus: 7 Augusti 1622; Mutsu Province
Patria: Iaponia
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Legatio, cum Europaeus commoverit, facta est eo tempore quando Iaponia Christianos supprimere incipiebat. Itaque Hispaniarum Rex conventum mercantile quod Faxecura petiverat recusavit. Faxecura anno 1620 in Iaponiam regressus pervenit, paucis legatione sua effectis, Iapone in dies magis commercium cum aliis nationibus aspernate, et unum post annum morbo peremptus est.
Iuventus
recenserePaucum de vitae Faxecurae prioribus constat. Eques mediocris fuerat in regno Voxu, septentrionali parte Iaponiae, cui data est facultas ipsi Idate Masamune regi ministrandi, aequaevo suo. In actis perscribitur Faxibae data esse nonnulla munera et missiones magni momenti, Masamune regem repraesentanti.
Etiam perscribitur Faxiba miles veteranus fuisse invasionis Iaponicae Coreae, Taico Faxiba, per semestre anni 1597.
Anno 1612, pater Faxekurae, 支倉常成 Hasekura Tsunenari, condemnatus est a corruptione, et summum supplicium anno 1613 luit, et feudum proscriptum est. Mos solitus fuisset ut et filius Faxecura Rocuyemon capite damnaretur, Idate tamen ei dedit facultatem ut honorem legationi praefectus reconciliaret, et mox terrenam suam redidit.
Fontes
recensere- 1634 Sotelo De Ecclesiae Iaponicae Statu Relatio [1][nexus deficit]
Notae
recensere- ↑ Apud fontes contemoraneos, nomina Iaponica Faxecurae non in casus inclinantur. Sed commoditatis causa, hac in commentatione, casus adhibeantur, nisi quando nomina Christiana commitant.
- ↑ In Europa autem antecedit legatio Fara Martini, duce et paedagogo Alexandro Valignano, annis 1582-1590, quae Iaponice dicitur Missio Tenshō (天正使節). Legatos miserunt tres reges partis occidentalis Iaponiae (nempe Barptolemaeus Princeps Omuranorum, Protasius Rex Arimanorum, et Franciscus Rex Bungi), et num Cubus ipse rei annuerit haud perspicuum est.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
De hac pagina
Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.