Faustus Manichaeus, etiam Faustus Milevus appellatus, fuit episcopus Manichaeus qui saeculo quarto floruit. Nunc memoria tenetur solum pro congressu cum Augustino, Carthagine anno 383 fere habito. Augustinus, cum ipse Manichaeus esset, docentes Manichaeos interrogare solebat Romae, sed identidem dixerunt Faustum responsa habiturum esse.

Simul ac Faustus praesto fuit et Augustinus interrogata ei ponere potuit, Fausti facultates rhetoricae et disciplina Augustinum magnopere commoverunt, qui autem percepit Faustum responsa interrogatis Augustini non habere, et sentivit Faustum fuisse tam sapientem ut ignoraret interrogata quae vere valideque respondere not poterat. Augustinus ergo decrevit fabulas Manichaeas argumentis non firmatas esse, Manichaeosque, ne Faustum quidem, eorum interpretem celeberrimum, ad interrogatum respondere non posse.[1] Responsa Augustino eo tempore adsectatori, non satisfacta erant.[2] Deinde Augustinus, postquam se ad Christianitatem Catholicam converterat, disputationes Contra Faustum scripsit.

Faustus, ex familia paupere et pagana Milevi Numidiae (Algeriae hodiernae) ortus, honestissimus docens, praedicator, disputator late habebatur.

  1. Augustinus, Confessiones.
  2. Paul S. MacDonald, History of the Concept of Mind (2007), 146.

Bibliographia

recensere
  • Augustinus. Confessiones.
  • Baker-Brian, Nicholas. 2009. Manichaeism in the Later Roman Empire: A Study of Augustine's Contra Adimantum. Lewiston Novi Eboraci: Edwin Mellen Press. ISBN 9780773447554.
  • Samuel N. C. Lieu. 1985. Manichaeism in the Later Roman Empire and Medieval China: A Historical Survey. Manchester et Dover Novae Hantoniae: Manchester University Press. ISBN 0719010888.