Faltonia Betitia Proba
Faltonia Betitia Proba, circa annum 306/315 nata et circa annum 353/366 mortua, poetria Romana Christiana fuit.
Obitus: 370; Roma
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Faltonia Betitia Proba
Familia
Proles: Faltonius Probus Alypius, Quintus Clodius Hermogenianus Olybrius, Adelphia
Familia
recensereFilia Petronii Probiani consulis a. 322 fuit et neptis Pompei Probi consulis a. 310. Fratrem habuit Petronium Probinum, qui consul fuit a. 341. Nupsit Clodio Celsino Adelphio, correctori Apuliae et Calabriae, proconsuli, denique praefecto urbi a. 351. Duos ex eo filios procreavit: Q. Clodium Hermogenianum Olybrium, consulem a. 379, et Faltonium Probum Alypium, praefectum urbi a. 391.
Vita et opera
recensereFamilia Probae deos veteres colebat, sed ea baptizata Vetus et Novum Testamentum in suo Centone versibus e Vergilio sumptis exposuit, quem Isidorus laudat[1], Hieronymus autem minime[2]. Composuit etiam Centonem Homericum Graece atque carmen heroicum De bello Constantii contra Magnentium, quae hodie desunt.
Notae
recensere- ↑ Vir. Ill. 18; PL 83, 1093 A.
- ↑ Epistola XLVI.
Opera
recensereBibliographia
recensere- Cullhed, Sigrid Schottenius, Proba the Prophet. Brill Publishers, 2015. ISBN 9789004289482. (Anglice)
- Fassina, Alessia, Alterazioni semantiche ed espedienti compositivi nel Cento Probae, in: Incontri triestini di filologia classica V, 2005-2006, pp. 261–72. ISBN 88-8303-192-X. (Italiane)
- Рузина Е. Г. «Центон» Фальтонии Пробы (вергилианские стихи и христианские темы), in: Античный мир и археология, вып. 3, Saratoviae 1977, c. 46-63. (Russice)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Faltoniam Betitiam Probam spectant. |
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • |