Eugenius Hrebinka
Eugenius Pauli filius Hrebinka (Ucrainice Євген Павлович Гребінка, tr. Jevhen Pavlovyč Hrebinka; Russice Евгений Павлович Гребёнка, tr. Evgenij Pavlovič Grebёnka; 2 Februarii 1812 – 15 Decembris 1848) erat poeta, scriptor et philanthropista Ucrainicus et Russicus more Romanticismo.
Obitus: 15 Decembris 1848; Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Memoria
Natus est in familia nobili. Anno 1831 complevit studia sua in gymnasio. Eodem anno opera sua litteraria sub prelum ponere incepit. Ab anno 1834 Petropoli colebat. Notitiam receperunt fabulae eius, in quibus iniustitiam, licentiam feudalorum atque usus argumentorum argentariorum damnabat. Nonnulla carmina Hrebinkae, Ucrainice vel Russice scripta (e.g. «Очи чёрные», i.e. 'Oculi nigri'), facta sunt cantiones populares Russicae. In opera sua prosaeca vitam Ucrainicam (initio romantice, dein cum realismo critico) describebat.
Inter amicos eius fuit Tarasius Ševčenko, cum auxilio Hrebinkae ex statu serviti liberatus.
Fons
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Eugenium Hrebinkam spectant. |
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • |