Tarasius Ševčenko
Tarasius Gregorii filius Ševčenko (Ucrainice Тарас Григорович Шевченко, tr. Taras Hryhorovyč Ševčenko; 9 Martii 1814 – 10 Martii 1861) fuit clarus poeta, scriptor, pictor et ethnographus Ucrainicus, qui in Imperio Russico colebat. Eius creatura poetica incrementum magnum apud litteraturam Ucrainicam atque linguam Ucrainicam litterariam habuit. Prosam tamen suam ut plurimum Russice scripsit.
Obitus: 10 Martii 1861; Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Nomen nativum: Тарас Григорьев сын Шевченко
Familia
Coniunx: no value
Memoria
Biographia
recensereTarasius Ševčenko die 25 Februario secundum Calendarium Iulianum (9 Martii secundum Gregorianum) anni 1814 in vico Morynci gubernii Kioviensis Imperii Russici (nunc regionis Circassiensis Ucrainae) in familia servi natus est.
Autumno anni 1822 litteris studere incepit, eodem tempore opera Gregorii Skovorodae cognovit. Anno 1823, cum Ševčenko annos habuit novem, mater eius mortua est, et duos annos post pater etiam obiit, postquam Tarasius operarius conducticius factus est. Cum inter conductores suos magistrum et pictores iconum (imaginum sacratarum) habebat, litteris (inter alia, nonnullis operibus litterariis Ucrainicis) et arti picturae addidicit. Anno 1828, quattuordecim annos agens, Ševčenko factus est servitor in aula possessoris sui, feudalis Pauli Engelhardt. Cum domino suo anno 1829 Vilnam, anno 1831 autem Petropolim venit. Quia Ševčenko ingenium pro arte pingendi monstravit, Engelhardt Tarasium anno 1833 discipulum pictoris Petropoli fecit. Eodem anno Ševčenko effigies feudalis illius pinxit, et tempore sequenti nonnullas alias picturas creavit. Anno 1838, sociatis viribus nonnullorum hominum culturae Russicae emeritorum, Ševčenko e servitute redemptus est cum auxilio Eugenii Hrebinka. (Ut pecunia pro hac re sufficiens obtineatur, Carolus Brjullov effigies Basilii Žukovskij pinxit, quae dein facta est praemium in sortium alea, inter cuius participes membra familiae imperialis Russicae fuere.[1])
Paulo post liberationem suam Tarasius Ševčenko studia in Academia Artium Petropolitana incepit, ubi Brjullov magister eius fuit. Non solum ad artem pingendi, sed etiam ad poeticam (cum versibus eius primis notis annis 1837 et 1838 creatis) ingenium suum applicans, anno 1840 in lucem edidit anthologiam primam poematum suorum Ucrainice scriptorum (nomine Ucrainico «Кобзар», quo et anthologiae eius postremae vocantur, unde et nomen asteroidis 2427 Kobzar, in honorem poetae). Opera eius poetica prima ad motum romanticum pertinent, et realitas ibi cum legendis popularibus mixta est, cum amore infelici saepe ut basis fabulae adhibito. Gradatim tamen Ševčenko ad realismum litterarium movit. De certatione pro libertate versus fecit. Exempli gratia, Hajdamaki («Гайдамаки») eius, prima mythistoria Ucrainica in versibus, anno 1841 publicata, dedicata est eventis rebellionis magnae cosacorum ruricolarumque Ucrainicorum conta oppressionem, quae in parte Ucrainae ad ripam dextram Danapris fluvii sita (tunc ad foederationem Poloniae et Magni Ducatus Lituaniae pertinenti) anno 1768 accidit. In hoc poema intentio auctoris populum Ucrainicum oppressum per memoria de gloria ancestorum ad certationem revolutionariam pro liberatione sua vocare videtur.[2]
Mense Maio anni 1843 Ševčenko in Ucrainam venit, sed Petropolim revenit mense Februario anni 1844. Nonnullos menses post "comoedia" eius nomine Somnium («Сон»), satura de regimine Nicolai I cum critica monarchiae Imperii Russici, publicata est. Etiam anno 1844 Ševčenko editionem novam anthologiae poematum suorum (poemate Hajdamaki addito) publicavit. Anno 1845, postquam Academia Artium Petropolitana Tarasio Ševčenko statum officialem pictoris dedit, hic denuo in Ucrainam rediit. Ut pictor Comissionis archeograhicae Kioviensis per gubernia Ucrainica Imperii Russici vectatus et statum malum agricolarum servorum observans, versus contra servitutem fecit.
Anno 1846 Tarasius Ševčenko officium magistri artis pingendi in Universitate Kioviensi (quae nunc in eius honorem vocatur) obtinuit. Anno 1847 autem, ob versibus suis "periculosis" arrestatus, decenni munu militari exsul (in terris nunc ad regionem Orenburgensem Russiae et regionem Mangystauensem Kazachstaniae pertinentibus) affectus est. Quum iussu imperatoris Nicolai I scribere et pingere Ševčenko non licebat, Tarasius tamen tempore exsilii sui picturas (e.g. ut particeps expeditionis ad lacum Oxianum annis 1848 et 1849) atque poemata certa et narrationes realisticas prosaicas Russice scriptas creavit.
Anno 1858, exsilio finito, Tarasius Ševčenko Petropolim advenit, ubi ad mortem suam colebat, creaturam poeticam continuens. Anno 1860 editio nova anthologiae poematum ab eo scriptorum (solum partem operarum poeticorum eius continens) publicata est. Eodem anno Ševčenko academicus Academiae Artium Petropolitanae factus est. Anno 1861 in lucem edidit libellum elementorum suum Abecedarium Russicum meridionale («Букварь южнорусскій») pro Ucrainis adultibus, elementis litterariis initialibus linguae suae natalis studentibus.
Die 26 Februarii secundum Calendarium Iulianum (10 Martii secundum Gregorianum) anni 1861 mortuus, "hydropis" causa, Ševčenko initio Petropoli, sed duos menses post Kanioviae in Ucraina sepultus est.
Poëmata selecta
recensere- Варнак (Carcerarius fugitivus, 1848)
- Великий льох (Magnum hypogeum, 1845)
- Гайдамаки (Haidamaki, 1841)
- Гамалія (Hamalia, 1842–44)
- Єретик (Haereticus, 1845)
- І мертвим, і живим… (Et mortuis et vivis..., 1845)
- Іржавець (Iržavec', 1847)
- Кавказ (Caucasus, 1845)
- Катерина (Catharina, 1838–39)
- Княжна (Filia principis, 1847–48)
- Наймичка (Operaria, 1845)
- Невольник (Servus, 1845)
- Неофіти (Neophyti, 1857)
- Сова (Strix, 1844)
- Сон (Somnium, 1844)
- Стоїть в селі Суботові (Stat in vico Subotiv, 1845)
- Царі (Tzares, 1858)
- Чернець (Monachus, 1847)
- Юродивий (Stultus sanctus, 1857)
Memoria
recensereAktau urbs Kazachstaniae Ševčenko diu nominabatur, nam his locis ille in exsilio fuerat.
Notae
recensere- ↑ Жур Петро. Шевченківський Петербург. Kioviae, «Дніпро», 1972, P. 57-66
- ↑ Pagina de Tarasio Ševčenko Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Tarasium Ševčenko spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Grove Art |