Sepulcrum Ernesti de Lasaulx cum effigie philologi et politici catholici

Ernst von Lasaulx (natus die 16 Martii 1805 Confluentibus, mortuus die 10 Maii 1861 Monaci) Germanicus philologus et antiquitatum indagator fuit.

VitaRecensere

Lasaulx studebat annis inter 1824 et 1830 Bonnae et Monaci. Itineribus variis in Italiam et Graeciam et Orientem perfectis creatus est anno 1835 exterordinarius professor et anno 1837 ordinarius professor philologiae Herbipoli. Anno 1844 professor de aestheticis Monaci fuit. Cum esset fautor ultramontanismi maximus mense Februario 1847 demitti debuit. Sed revocatio feliciter facta est mense Martio 1849.

Anno 1848 senator in diaetis Francofurti fuit, postea in parlamento Bavarico. Catholicismum modo entheo semper et ubique promovebat. In scientificis laboribus suis sublineabat vestigia Christiana permulta in sapientia antiquitatis inesse.

OperaRecensere

Mentionem faciamus de his solummodo opusculis:

  • »Studien des klassischen Altertums« (Ratisbonae 1854)
  • »Der Untergang des Hellenismus und die Einziehung seiner Tempelgüter« (Monaci 1854)
  • »Neuer Versuch einer Philosophie der Geschichte« (Ratisbonae 1856)
  • »Des Sokrates Leben, Lehre und Tod« (Ratisbonae 1857)
  • »Die prophetische Kraft der menschlichen Seele in Dichtern und Denkern« (Ratisbonae 1858)
  • »Philosophie der schönen Künste« (Ratisbonae 1860).

FonsRecensere

Meyers Großes Konversations-Lexikon, volumen 12. Lipsiae 1908, p. 206, quae legi possunt hic in interreti.