Tabula de erēmopoiēseōs vulnerabilitate in toto orbe terrarum.

Eremopoesis (a Graeco ἐρημοποιός 'deserens, vastans' mutuatum) in assidua oecosystematum degradatione in siccis terris variationibus climaticis humanaque industria producta consistit. Terrae siccae paene dimidium terrestris superficiei in planeta occupant, annoque 2000 hospitio tertiam hominum partem in toto orbe terrarum accipiunt. Erēmopoiēsis millionum hominum vitae instrumentum in toto mundo afficit qui a beneficiis pendunt quae terrarum siccarum oecosystemata praebere possint.

In terris siccis, aquae carentia productionem cultionum, pabuli, ligni et aliarum diaconiarum limitat quae oecosystemata homini suppeditant. Terrae siccae, igitur, vulnerabilissimae incremento humanae pressionis et climatis variabilitati sunt, praesertim terrae siccae Subsaharianae et Mesoasianae.

Circiter inter 10 et 20 centesimas terrarum siccarum iam degradatae inveniuntur. Praeterea, erēmopoiēsis in cursu comminatio est quae super incolas pauperrimos et super conspectus reducendae paupertatis volitat. Quamobrem, eremopoiesis in praesenti maximorum oecologicorum problematum unum et gravis obex est ad satis faciendum basicis hominis necessitatibus in terris siccis.

Nationes Unitae diem 17 Iunii "diem contra eremopoesem et ariditatem" anno 1995 decreavit, apud diem ubi Pactio Nationum Unitarum de impugnanda eremopoesi decreta est.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Oliver, John E., ed. 2005. Desertification. Encyclopedia of world climatology. Springer. ISBN 978-1-4020-3264-6.
  • Parrillo, Vincent N., ed. 2008. Desertification. Encyclopedia of social problems, vol. 2. SAGE. ISBN 978-1-4129-4165-5.
  • Reynolds, James F., et D. Mark Stafford Smith, eds. 2002. Global Desertification: Do Humans Cause Deserts? Dahlem Workshop Report 88. Berolini: Dahlem University Press.