Eremiterium Sanctae Dormitionis Saroviense

Eremiterium Sanctae Dormitionis Saroviense[1] (Russice Свято-Успенская Саровская пустынь) monasterium Ecclesiae Orthodoxae Russicae est. Nunc in Sarovia urbe situm est.

Eremiterium Sanctae Dormitionis Saroviense hodie
Ecclesiae Fontis Vivificantis et Sanctae Dormitionis in Eremiterio anno 1904 (annis 1951 et 1953 destructae sunt)

HistoriaRecensere

Ante saeculum XVII loco eremiterii oppidum quoddam Morduae vel Tatarorum fuerat, sed desertum est. Anno 1664 huc, huc, in Montem Saroviensem[2], Theodosius eremita e Pensa venit, post eum et Gerasimus, sed ambo locum reliquerunt. Post Gerasimum in oppidum derelictum Isaacius hieromonachus venit, ad quem et alii consociaverunt. Anno 1706 rescripto Stephani Iavorsci Eremiterium Sanctae Dormitionis conditum est. Huius Eremiterii monachus sanctus Seraphim Saroviensis fuit. Post canonizationem sancti Seraphim anno 1903 cum maximis sollemnitatibus factam Eremiterium et colonia circum id crescebat, sed post Res novas Octobres deletum est et solum anno 2006 renovatum.

NotaeRecensere

  1. De vocabulo eremiterium (Russice пустынь, Neograece ήρεμιτήριον) cf., e.g., Juliani Petri Archipresbyteri S. Justae ... de Eremiteriis Hispanis brevis descriptio, Lutetiae 1628.
  2. Russice Саровская гора.

Nexus externiRecensere