Erdmann Neumeister
Erdmann Neumeister (natus in Uichteritz Leucopetrae die 12 Maii 1671; mortuus Hamburgi die 18 Augusti 1756) fuit poeta, theologus et hymnorum scriptor Theodiscus aetate Baroca.
Vita
recenserePostquam Lipsiae theologiae studuisset, magister poeticus pro Almae Matris Lipsiensis alumnis creatus est. Quibus ex officiis nata sunt opera »Specimen dissertationis« de poetis Theodiscis saeculi XVII (1695) et »Allerneueste Art zur reinen und galanten Poesie zu gelangen« (1707; edidit Christianus Fridericus Hunold sine auctoris permissu) ubi poesis Theodisca labatura plangitur.
Inde muneribus ecclesiasticis variis fungebatur. Anno 1706 auctoritates eum Soraviam arcessiverunt ubi pietismum debellavit. Anno 1713 Hammoniae pastor primarius factus est.
Cantus spiritales eius necnon scripta consolatoria maximi aestimabantur. Operam navabat, ut musicae ecclesiasticae pulchritudo statusque augerentur.
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Erdmann Neumeister spectant. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Vicifons
- de Neumeister in paginis urbis natalis