Ephemeris Merer curatoris[1] est ephemeris circa 2500 ante aer. vulg. scripta a quodam Merer curatore Aegyptio, qui cum phyle sua saxa calacaria ex lapicidinis Turae Gizam ad magnam pyramidem Cheopis portavit.

Papyrus ephemeridis, notis hieroglyphicis et hieraticis scriptae, anno 2013 in spelunca Wadi al-Jarf inventus est. Tres menses vitae illius Merer tractat. Papyrus veterrimus habetur omnium qui umquam inventus sit. Hodie in Museo Aegyptio Cairensi monstratur.

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externiRecensere