Τάσδε θεογλώσσους Ἑλικὼν ἔθρεψε γυναῖκας
Enumeratio poetriarum Graecarum
(Redirectum de Enumeratio poetriarum Graecarum (Antipater))
Epigramma, quae verbis Τάσδε θεογλώσσους Ἑλικὼν ἔθρεψε γυναῖκας incipit, saeculo I a.C.n. exeunte ab Antipatro Thessalonicensi scripta, enumerationem offert poëtriarum Graecarum novem. Textus huius epigrammatis in Anthologia Palatina (9.26) servatur. Nomina poëtriarum versibus 3-7 repetuntur. Versio metrica Latina ab Hugone Grotio composita est:
- Sunt etiam doctae, muliebria nomina, vates,
- Quas Helicon aluit Pieriumque iugum.
- Quas Helicon aluit Pieriumque iugum.
- Praxilla et Myro facundaque gloria Lesbi
- Et quae vix Anyte cedit, Homere, tibi.
- Et quae vix Anyte cedit, Homere, tibi.
- Est Erinna etiam Telesillaque, tuque Corinna
- Quae docta clypeum Palladis arte canis:
- Quae docta clypeum Palladis arte canis:
- Et Myrtis placida et versu quoque femina Nossis
- Omnes perpetui carminis artifices.
- Omnes perpetui carminis artifices.
- Aetheris aequavit tellus foecunda labores,
- Ille novem Musas protulit, ista novem.
- Sunt etiam doctae, muliebria nomina, vates,
Poëta secutus est ut videtur homonymo Antipatro Sidonio, qui enumerationem septem sapientium scripserat.[1]
Notae
recensere- ↑ Anthologia Palatina 7.81
Bibliographia
recensere- Fridericus Dübner, ed., Epigrammatum Anthologia Palatina cum Planudeis et appendice nova (Lutetiae: Didot, 1888) vol. 2 p. 6 (Graece, Latine)
- A. S. F. Gow, D. L. Page, edd. et interprr., The Greek Anthology: The Garland of Philip and some contemporary epigrams (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1968) vol. 1 pp. 24-25 (textus), vol. 2 pp. 36-37 (commentarius) (Graece, Anglice)