Emma est flumen regionis mediae Helvetiae in pagis Bernae et Saloduri.

Emma apud vicum Montem Ecclesiae
Emma cum ponte ligneo

GeographiaRecensere

Flumen ad meridiem urbis Schangnau inter montes Cornum Prati Augusti, Montem rubrem Brienzolae et Hohgant oritur. Cursum 80 chiliometrorum districtu bernense Vallem Emmae ducit trans urbes Schangau, Lützelflüh, Vicum castelli, Montem ecclesiae, Utzenstorf, Wilare et usque ad vicum salodurensem Clarus Rivus ubi influit Aruram.

Emmam adfluent rivuli Ilfis, Virida, Urtenen, Limpach et alii.

HydrologiaRecensere

Flumen saepe post magnas pluvias magnopere augetur et inundationes efficit. Eo propter pagi Berna et Salodurum a saeculo 19 aggeres et moles ad continendas aquas fluminis construunt.[1] De inundatione die 13 Augusti 1837 cantavit scriptor bernensis Jeremias Gotthelf.[2]

VecturaRecensere

Ex valle Emmae magnarum silvarum contecta usque ad saeculum 19 arbores ratibus exportatae fuerunt ad constructanda aedificia urbium apud flumen Rhenum et magnas antennas navium maris. In regione meridionali vallis Emmae nonnulli pontes lignei veteres super flumen constructi sunt.[3]

BibliographiaRecensere

  • Fritz Häusler: Das Emmental im Staate Bern bis 1798, Bernae 1958

NexusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Emmam spectant.

NotaeRecensere