Ratis est connexarum trabium vel lignorum compages, quae per aquam agitur; navis genus simplicissimus est. Сaules scirpi vel phragmitis pro lignis usurpari possunt. Rates magnae et arte factae et vela ferre possunt. Cum trabes per flumina ipso fluxu transportantur, saepe in rates coniunguntur.

Ratis simplex (Bangladesae anno 2010)

Ulixes carmine quinto Odysseae ratem construit, quam Neptunus tempestate missa disrumpit.

Nexus externiRecensere

  Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis sub verbo ratis