Elisabetha Miller

photographa Americana

Elisabetha (Anglice Elizabeth vel Lee) Miller (nata die 23 Aprilis 1907 in oppido Poughkeepsie Novi Eboraci; mortua 21 Iulii 1977 in oppido Chiddingly Sussexiae Orientalis) photographa Americana fuit.

Miller puella iam patri Theodoro photogenica fuit. Octo annos nata autem ab eodem vi compressa et Gonorrhoea morbo infecta est. Ab anno 1927 pro Vogue diurnario vestium ostentatrix operam dedit. Anno 1929 Lutetiam iter fecit et Man Ray potographum cognovit, cuius amasia et puella photogenica exemplaris erat. Postea ipse photographa vestium et hominum in Francia operam dedit. Anno 1932 Novum Eboracum revertebat, ubi eidem professioni operam dedit. Tum mercatorem Aegyptiacum Aziz Eloui Bey cognovit et cum hoc anno 1935 in patriam eius migravit. Sed anno 1937 Lutetiae Rolandum Penrose artificem Britannicum cognovit. Hunc anno 1939 Londinium secuta est. Dum Penrose militavit, Novum Eboracum revertebat et anno 1944 cum copiis Americanis in Europam rediit. Hic diurnaria photographica imagines postea claras Belli Orbis Terrarum II fecit.

Nexus externi

recensere
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!