Elisabetha Henrietta Hyman (Anglice Libbie Henrietta Hyman; Monachopoli in Iova nata die 6 Decembris 1888, Novi Eboraci in urbe mortua die 3 Augusti 1969) fuit studiosa zoologiae Americana, quae presertim tamquam auctrix libri The Invertebrates memoratur.

Libbie Henrietta Hyman (1888–1969)

Vita et investigationes

recensere

Anno 1915 gradum doctoris obtinuit in Universitate Chicaginensi, ubi et postea laboravit, Hydrozoa et Turbellaria investigans. Cum manualia(en)? quae tunc in usu erant ei displicuissent, melius manuale scribendum excogitavit, quod et fecit[1]. Manualia eius tam bene venumdabantur, ut circa annum 1930 de solis dicaeomatibus vivere posset. Sicagum ergo reliquens, Novum Eboracum petiit, ubi librum de zoologia invertebratorum scribere coepit, quod semper optarat. Ab anno 1937 collaboratrix (honorary research associate) fuit Musei Historiae Naturalis Americani (AMNH)[2].

Anno 1960 medaliam auream Societatis Linnaeanae Londiniensis recepit, quam cum ei praesentaret Carolus Pantin, tunc Societatis praeses, librum eius, qui The Invertebrates inscribitur, lexico Samuelis Johnson comparavit atque omnem zoologum maxime debitorem eius esse opinavit[2]. Liber ille, in sex volumina digestus (non finitus propter mortem auctricis), etiam hodie frequenter legitur[3].

Labores suos ita ipsa descripsit: "Opinor propensionem meam ad Naturam investigandam ante omnia ad aestheticam pertinere" [I believe my interest in nature is primarily aesthetic][2].

  • A Laboratory Manual for Elementary Zoölogy (1919)[1]
  • A Laboratory Manual for Comparative Vertebrate Anatomy (1922)
  • Comparative Vertebrate Anatomy (1942)
  • The Invertebrates :
    • Volume 1: Protozoa through Ctenophora (1940)
    • Volume 2: Platyhelminthes and Rhynchocoela (1951)
    • Volume 3: Acanthocephala, Aschelminthes, and Entoprocta (1951)
    • Volume 4: Echinodermata (1955)
    • Volume 5: Minor coelomate phyla (1959)
    • Volume 6: Mollusca 1 (1967)

Elisabetha Henrietta Hyman socia Academiae Americanae Artium et Scientiarum (anno 1960) atque Academiae Nationalis Scientiarum Civitatum Foederatarum (anno 1961) electa est. Medalias aureas a Societate Linnaeana Londiniensi (anno 1960) atque a Museo Historiae Naturalis Americano (anno 1969) recepit[2].

In eius honorem Hymanella, Turbellariorum genus, nominatum est[4].

Bibliographia

recensere
  1. 1.0 1.1 Libbie Henrietta Hyman, A laboratory manual for elementary zoölogy (Sicagi: University of Chicago Press, 1919); lege hic.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Hyman & Hutchinson, op. cit.
  3. G. Ravindranath, Acknowledging Libbie Hyman — An Inspiring Zoologist, „Resonance”, 27 (9), 2022, p. 1563–1577 lege hic
  4. William A. Castle, The Morphology and Life History of Hymanella retenuova, a New Species of Triclad from New England, „The American Midland Naturalist”, 26 (1), 1941, p. 85–97 lege hic