Elaphonesos (Peloponnesi physicalis )
Elaphonesos
Elaphonesos
Situs in Graecia

Elaphonesos, Neograece Ελαφόνησος, est insula parva Laconiae in Graecia, iuxta paeninsulam Maleam ad meridiem versus iacens et a Cythera chiliometris fere 6 distans. Ibi habitant homines circiter 350. Mensibus aestivis peregrini multi litora amoenissima Elaphonesi petunt. Aevo classico hic locus non insula fuit sed promunturium, nomine Onugnathos (Graece Ὄνου γνάθος) scil. "asini maxilla",[1] cum terra Laconia iunctum.

Inter Elaphonesum et Laconiam stat insula minima Paulopetrium.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Elaphonesum spectant.
 
Litus Simus insulae Elaphonesi