Egica (rex Visigothorum)
Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica. |
Egica fuit rex Visigothorum Hispaniae (natus circa annum 610, qui ab 24 Novembris 687 ad annum 702) rexit. Regnum accepit quod in matrimonium duxit Cixilonam filiam Ervigii. Ervigius iussit Egicae familam suam protegere.
Egica familiam Ervigii odierat nolens hoc iuramentum attinere deinde concilium Toletanum XV convocavit anno 688. Egica postulavit iuramentum contra bonum publicum esse, quod Ervigius saevus fuit. Nihilominus, concilium praetensionem regiam negavit. Haec res Egicae grata non erat itaque anno 691 secreto synodum episcoporum convocavit in Caesaraugusta (Tarraconense). Haec synodus concilium revocavit tunc Egica familiam Ervigii conscribire potuit.
De rebellione Suniefredi
recensereOb hanc synodum maiores insidias contra regem creaverunt et ex iis regem elegerunt Suniefredum anno 692. Suniefredus cum Theodomiro duce Cartaghinensis, Sisbertus episcopus Toleti et alii coniurati regem occidere volebant sed Egica effugit Caesaraugustam. Tunc copias iunxit et contra usurpatorem profectus est. Anno 693 rebelles victi sunt.
Eodem anno, Egica concilum Toletanum XVI convocavit ut regnum suum legitimare. Hoc in concilio, leges promulgatae sunt res coniuratorum conscribiendi causa.
Leges promulgatae
recensereEgica conatus est leges antecessorium mutare, regnum legitimandi causa. Multae ex his legibus contra Iudaeos erant et Concilium Toletanum XVII has leges confirmavit. Egica vetuit Iudaeos negotiare et augmentavit tributos. Etiam iussit Iudaeos filios parvulos familiis Christianis dedissent.
Die 15 Novembris 700, Egica filium Vitizam co-regem? fecit, et ei Gallaeciam dedit dum alter filius Oppas nominatus est archiepiscopus Hispalensis. Egica anno 702 mortuo, Vitiza in regno est coronatus.
De familia
recensereEgica erat filius Aribergae, quae soror Wambae et filia Tulgae regis erat. Uxor Cixilona genuit filium Witizam.
Antecessor: Ervigius |
Rex Visigothorum 687–702 |
Successor: Vitiza |