Edmundus Taite Silk (natus Edmund Taite Silk, Portu Occidentali in Connecticuta die 16 Augusti 1901; mortuus Portu Novo die 12 Aprilis 1987) fuit Latinista Americanus. Alumnus fuit Universitatis Yalensis, ubi professor consociatus linguae Latinae docebat. Socius Guggenheimianus anno 1942 fuit,[1] ac manuscripta classica et mediaevalia in Bibliotheca Universitatis Yalensis ab anno 1944 ad annum 1959 curabat. Suae chartae et bona in eadem bibliotheca conservantur.[2]

NotaeRecensere