Edmundus vulgo Edmond About (natus Dieuze die 14 Februarii 1828; mortuus Lutetiae die 17 Ianuarii 1885) fuit scriptor Francicus.

Edmundus About, scriptor (circa 1880).

Anno 1851, scholam Francicam Athenis frequentare coepit; biennio post, in patriam rediit, ubi se omnino litteris victurum esse promisit. Iam a principio opera La Grèce contemporaine (1854) et mythistoria Tolla Féraldi (1855) auctorem quasi ad Parnassum tulerunt. Secutae sunt fabulae Milesiae Le roi des montagnes (1856), Germaine (1857) ,et Maître Pierre (1858).

Mora Romaa anno 1858 incitavit, ut in pontificem maximum inveheretur scriptis praetitulatis La question romaine (Bruxellis 1859). Dramata eius vulgo minus placebant: econtra historiunculae identidem multorum gratitudinem pepererunt. Mentionis valde dignae sunt Le cas de M. Guérin (1862), Madelon (1863; de matrimonio cuiusdam foeneratoris avari cum amicula profusa), Trente et quarante (1859), La vieille roche (1865; novella educatoria), L'Infâme (1867), Les mariages de province (1868), et Le Fellah (1869; Aegypti descriptio quam About in Canali Suesiensi inaugurando visitaverat).

Gratia Napoleonis III imperatoris erga About maxima fuisse videtur. Namque scriptori saepe compendii festis nobilium interesse licuit. About rebus politicis mutatis in foliis Soir rursus in ultramontanos invehebatur, et se rei publicae fautorem produxit. Cum anno 1875 periodicum XIXème Siècle moderaretur, rectio mense Maio 1877 creata impetus vehementes Edmundi About editoris atque diurnarii sufferre debuit. Insuper contra opera Aemilii Zola voce intonuit. Naturalismi fautores in opere Roman d'un brave homme (1880) damnavit atque accusavit, cui autem rei non a multis plausum est.

Academici anno 1884 About sibi socium cooptaverunt.

Nexus externi

recensere