Ecclesia Novorum Innocentium
Ecclesia Novorum Innocentium, si res veras Albericus Trium Fontium in Chronico refert,[1] iussu Gregorii Papae IX condita est ad memoriam "Novorum Innocentium", scilicet puerorum qui ad Terram Sanctam peregrinationem sive expeditionem sacram fecerant. Duae enim naves in quibus pueri aliqui adscenderant iuxta insulam Sancti Petri ante meridianum et occidentale Sardiniae litus submersae sunt, haud longe a loco ubi nunc stat urbs Carloforte. Nihil de naufragio, nihil de ecclesia aedificata dicunt alii fontes.
Anno 1867, Newton Perkins iter in insulam Sancti Petri fecit, seque ecclesiam Novorum Innocentium ruinosam repperisse praetendit; huius aedificii Georgius Z. Gray in libro The Children's Crusade anno 1870 imaginem et descriptionem divulgavit. Quas res falsas esse satis monstravit Normannus Zacour, operis a Kenetho Setton de expeditionibus sacris incepti consociatus.
Notae
recensere- ↑ Albericus Trium Fontium, Chronicon anno 1212.
Bibliographia
recensere- Opera antiquiora
- George Zabriskie Gray, The Children's Crusade: an episode of the thirteenth century (Hurd & Houghton, 1870) Editio 1898 apud archive.org
- Norman P. Zacour, "The Children's Crusade" in Kenneth M. Setton, ed., A History of the Crusades (6 voll. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press, 1955-1989) (Anglice) Textus vol. 2 pp. 325-342, esp. pp. 336-339