Ecce homo (triptychon Bostoniense)

Vide etiam paginam fere homonymam: Ecce homo.

"Ecce homo" est res mediae tabulae in triptycho a discipulo cuiusdam Hieronymi Bosch anno circiter 1495 confecta. Eandem rem pinxerat Bosch ipse in tabula quae sub titulo "Ecce homo" hodie Francofurti ad Moenum in pinacotheca Instituti Artium Städel servatur. Triptychon autem apud Museum Bellarum Artium Bostoniae ostentatur. In Evangelio Ioannis (19.5) "Ecce homo" sunt verba quae Pontius Pilatus dixit quo tempore Iesum populo monstrabat.

Triptychon Bostoniense, a discipulo Hieronymi Bosch confectum. Interior: S. Petrus cum Petro de Os; Ecce homo post H. Bosch; S. Catharina cum Hendrica de Langhel (Museum Bellarum Artium Bostoniae)
Triptychon Bostoniense. Exterior et predella

Nexus externi

recensere
 
Stipula

Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!