Ecce homo (Bosch)
Vide etiam paginam fere homonymam: Ecce homo.
"Ecce homo" est res ab Hieronymo Bosch picta saepiusque a discipulis eius. Tabula inter annos 1480 et 1490 confecta hodie Francofurti ad Moenum in pinacotheca Instituti Artium Städel servatur. In Evangelio Ioannis (19.5) "Ecce homo" sunt verba quae Pontio Pilato dixerit quo tempore Iesum populo monstrabat.
Discipulus aliquis Hieronymi Bosch eandem rem, post magistrum pictam, medio triptycho comprehendit. Hoc triptychon apud Museum Bellarum Artium Bostoniae reperitur.
Eadem res post Hieronymum Bosch picta
recensere-
Linkebeek in urbe
-
Museum Artium Religiosarum Uden in urbe