Aperire sectionem principem
Eberhardus Rebling, testis in iudicio Globke.

Eberhardus Rebling (Berolini natus die 4 Decembris 1911; mortuus in Königs Wusterhausen die 2 Augusti 2008) fuit musicus et politicus Germanicus, qui anno 1936 exsul in Nederlandiam migraverat. Ibi inter secundum bellum mundanum Iudaeis et aliis a nazistis vexatis auxilium dedit. Huius operis gratia paulo ante mortem die 11 Octobris 2007 decoratus est titulo iusto inter gentes.

Ab anno 1952 Reblin in Re publica democratica Germanica vixit. Sodalis SED factus est et ab anno 1963 legatus camerae popularis RDG fuit.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!