Divitia, a decimo saeculo Tuitium (Germanice: Deutz), est oppidum vetus in dextera ("falsa" ut Colonienses ripae sinistrae dicunt) Rheni ripa. Ex anno 1888 est suburbium Coloniae Agrippinae, una octaginta sex urbis regionum. Huic regioni, quae usque ad annum 1888 municipium liberum fuit, circiter 15 269 incolarum sunt.

Ubi regio Köln-Deutz in media urbe sita est
Köln-Deutz:Statio ferriviaria

Res gestae recensere

Circa annum 310 Romani pontem trans Rhenum aedificaverunt (Pons Romanus Coloniae Claudiae Arae Agrippinensium), ut citius copias ultra Limitem Germanicum contra Germanos, qui plus plusque rebellabant, ducerent; sed pons etiam mercatu usu fuit. Castellum Divitia e contrario urbis pontis protegendi causa aedificata est. Centum annos post, pons deletus est. Postea Colonia 1400 annos sine ponte fuit.

Castellum vetus anno 1003 ab archiepiscopo Heribertus de Colonia in Benedictinorum abbatiam mutatum est.

Divitia anno 1583 destructa, 1819 Borussiana facta est. Medio saeculo undevicensimo statio ferriviaria imprimis sacrinariae simul cum officinis et ergasteriis orta est.

Pons Hohenzollenorum et alia aedificia saeculi vicensmi recensere

In loco maturioris pontis anno 1911, pons aedificatus cum parte et ferriviaria et ordinaria. Destructo ponte bello universo secundo, pars autocinetorum non est iterum constructa. Pons est autem permagni momenti commeatui ferrivariae, sextem binas orbitas numeramus. Cui autem non pedibus ad coloniam ipsam sed suo vehiculo uti velienti Pons Divitiacum eligendum est. Prope alterum pontem Divitiae, altum aedificium Lufthansae situm. Quo alterior tamen triangulus coloniensis est.

Arena Coloniensis et alia recensere

Schola Polytechnica Coloniensis (vulgo: FH Köln) in Divitia sita est. Novissima tamen arena est in qua non gladiatores sed ludricrorum exercendi studentes pugnant, qui non sanguis sed victoriae solae pecuniaeque sitiuntur, et musici ibi autem musicomanibus? delectare student. Colonienses eam "hirneam" per ridiculum appellant, quia habet arcum maximum transversalem supra visibilem; Divitiae autem hodie paene 16 000 coloniensium incolunt.

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Divitiam spectant.
 
Coloniae Agrippinae vexillum

Altstadt-Nord | Altstadt-Süd | Deutz | Neustadt-Nord | Neustadt-Süd

 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!