Disputatio Vicipaediae:Victor Spheniscus

Latest comment: abhinc 19 dies by Grufo in topic De hac pagina

De hac pagina

recensere

Iocus est quidam? Demetrius Talpa (disputatio) 11:18, 20 Novembris 2024 (UTC)Reply

Res certe augenda est. IacobusAmor (disputatio) 13:10, 20 Novembris 2024 (UTC)Reply
«certe augenda est»: …aut delenda? --Grufo (disputatio) 00:52, 21 Novembris 2024 (UTC)Reply
De hoc ioculo fabula composita est, si recte intelligo. Demetrius Talpa (disputatio) 17:50, 22 Novembris 2024 (UTC)Reply
Gratias tibi ago, Dimitri, sciscitabar quae esset res huius commentationis. --Grufo (disputatio) 00:43, 23 Novembris 2024 (UTC)Reply
Vicipaediae in multis linguis nonnullas paginas lusorias servant (vide categoriam), sed movent e spatio paginarum principali in "Vicipaedia: ...". Et errores multi iam notati corrigendi sunt. Et non notati: exempli gratia, "pinguinus" Latinus non est "pinguin" linguarum novarum, sed species iam exstincta, "pinguin" autem est spheniscus (vel aliae species). Demetrius Talpa (disputatio) 19:32, 22 Novembris 2024 (UTC)Reply
Et nos categoriam creare possumus (Categoria:Urbanitas Vicipaediana? Categoria:Facetiae Vicipaedianae? P.S. Nonne iam habeamus Categoria:Ioci?), at lingua huius paginae mihi videtur esse nimis pauper ut dehinc incipiamus. Si auctor commentationis fuerit Vicipaedianus, formulam {{Movenda ad spatium nominale usoris}} paginae addere potuissemus; at ipse usor fuit sine nomine, ideo non possumus (nisi @Nicolò Trucco fuit verus auctor). Est tamen adhuc formula {{Movenda ad scriptorium}}… --Grufo (disputatio) 00:43, 23 Novembris 2024 (UTC)Reply
Return to the project page "Victor Spheniscus".