Disputatio:Upsaliae Comitatus
Comitatus vs. Provincia
recenserePropono ut titulus huius paginae mutetur ex "Upsaliae Comitatus" in "Provincia Upsaliae" vel "Upsaliae Provincia." Ratio est quod Comitatus plerumque ad divisionem medievalem et feudalem refertur, quod non congruit cum structura moderna Upsalae, quae magis est provincia administrativa.
Argumenta pro Provincia:
Usus Modernus: Provincia aptius describit regionem administrativam magnitudinis Upsaliae, sicut in multis aliis regionibus Sueciae (e.g. Scania).
Historia: In contextu historico et hodierno, Provincia est vocabulum Latinum magis congruens quam Comitatus, quod saepe ad territoria feudalia refertur.
Ob has rationes, titulus mutandus videtur ut status provinciae modernus et historicus recte exprimatur.
--ScriptorVirens (disputatio) 09:02, 16 Septembris 2024 (UTC)
- Lege sententiam in commentario Anglico: "The northern parts of the province [N.B.] of Uppland encompasses Uppsala County [N.B.]." IacobusAmor (disputatio) 12:35, 16 Septembris 2024 (UTC)
- Gratias tibi ago, Iacobe, pro tuo responso. Fortasse non satis clare explicavi. Non de provincia historica Uplandia loquebar, sed de structura moderna administrativa, quae Suecice 'Uppsala län' vocatur. Propono ut titulus sit 'Upsalia Provincia' in Latina, quia 'Comitatus' minus aptum mihi videtur ad hanc modernam regionem describendam. ScriptorVirens (disputatio) 15:02, 16 Septembris 2024 (UTC)
- Nescio utrum comitatus an provincia appellanda sit, sed, si provincia, haud Upsalia sed Upsaliae vel Upsaliensis appellanda est (i.e. “Provincia Upsaliae” aut “Provincia Upsaliensis”). --Grufo (disputatio) 16:21, 16 Septembris 2024 (UTC)
- Gratias tibi ago, Iacobe, pro tuo responso. Fortasse non satis clare explicavi. Non de provincia historica Uplandia loquebar, sed de structura moderna administrativa, quae Suecice 'Uppsala län' vocatur. Propono ut titulus sit 'Upsalia Provincia' in Latina, quia 'Comitatus' minus aptum mihi videtur ad hanc modernam regionem describendam. ScriptorVirens (disputatio) 15:02, 16 Septembris 2024 (UTC)
- Si nomen paginae mutabitur, omnes paginae de comitatibus Sueciae mutandae sunt (Categoria:Provinciae Sueciae), vel omnes maneant. Demetrius Talpa (disputatio) 10:31, 17 Septembris 2024 (UTC)
- Quaestionem de hoc in pagina disputationis de (Categoria:Provinciae Sueciae) proponere oportet, ut consensus plenius obtineatur? ScriptorVirens (disputatio) 12:06, 17 Septembris 2024 (UTC)
- Nescio, sed quaestio de omnibus comitatibus. Demetrius Talpa (disputatio) 13:32, 17 Septembris 2024 (UTC)
- Linguam Suecicam non intellego, sed nomen Anglicum mihi videtur esse en:Uppsala County, et vocabulum Anglicum county Latine “comitatus” verti solet. Item Italice (it:Contea di Uppsala). Quod dicunt amici Sueci? --Grufo (disputatio) 13:56, 17 Septembris 2024 (UTC)
- Recte dicis 'comitatum' Anglice verti posse, sed Suecicum 'län' maius est et pauciora sunt quam Anglici comitatus. Praeterea, 'län' minime simile est comitatibus Americanis aut Italicis, sed potius comparari potest cum regionibus maioribus, ut 'Lazio' in Italia, aut civitatibus foederatis, sicut 'Land' in Germania aut civitatibus in Civitatibus Foederatis Americae. Attamen, 'län' a potestate centrali in Suecia artius regitur quam ista exempla. ScriptorVirens (disputatio) 18:29, 17 Septembris 2024 (UTC)
- Credo historicas rationes posse versionem, secundum multas linguas, verbi suecici län ad comitatum explicare. Sed non credo nomen comitatūs quasdam terras aliis, “provinciis” appellandis, praeferre: nomen historiae causa eligi solet. Fortasse hae paginae Anglicae nos adiuvare possunt: en:Län; en:Counties of Sweden, en:County § Sweden. --Grufo (disputatio) 16:07, 18 Septembris 2024 (UTC)