Disputatio:Scepticismus

Latest comment: abhinc 5 annos by Andrew Dalby in topic De numenis

Scepticismus fuit pagina mensis Octobris 2018.

De numenis

recensere

Non de numinibus auctor disseruit, sed de φαινόμενα et νοούμενα, phaenomenis et noumenis. An melius Latine noumena et noumenalis, ut in hoc libro vel in hoc, quam numena et numenalis, nescio. Quomodo nou- Latine legatur, nemo scit. Demetrius Talpa (disputatio) 18:58, 18 Februarii 2019 (UTC).Reply

Ah, OK, gratias. Sed fortasse noumenon, -i melius erit? Vide notam in commentario:
"Fridericus Gottlieb Born noumenon scripsit, nos autem numenon, nam Tertullianus (Adv. Valent. 7; 9) et Martianus Capella (Nupt. 2.126) vocabulum Graecum νοῦς 'mens, cogitatio' non nous sed nus scripserunt."
Quibus litteris scripserit hoc vocabulum Kantius ipse? ¶ Etiam: secundum L&S, n(o)umenalis non est vocabulum Latinum. IacobusAmor (disputatio) 19:29, 18 Februarii 2019 (UTC)Reply
Kantius libros philosophicos Theodisce scripsit, ante eum haec verba fortasse Graecis litteris saepius scripta sunt. Ad unguem haec nescio, non historicus philosophiae sum. — Lewis and Short Latinitatem philosophicam non describunt, nec mediaevalem, nec novam. Nec haecceitas quaedam apud eos inveniri potest, nec phaenomenalis et n(o)umenalis. Demetrius Talpa (disputatio) 20:30, 18 Februarii 2019 (UTC)Reply
Iusto iure, Demetri, de hac re admonuisti. Ipse quoque, cum hanc appellationem Kantianam citabam, dubitavi, utrum Kantium secutus noumenon scriberem, an pro -ου- Graeco cum auctoribus antiquis -u- substituerem (cf. notam 24). Quoniam nunc bonis documentis noumenon scribendum esse instruisti, hunc locum mutabo. (Mutabo etiam aliquot lapsus calami (i.e. numin- etsi numen- scribere volui [et nunc noumen-]), qui mihi aliena agenti irrepserunt. Neander (disputatio) 21:38, 18 Februarii 2019 (UTC)Reply

Etiam cum Friderico Born (supra citato) sunt:

Etiam noumen hic habemus, quamquam commentarius iam est vacuus. IacobusAmor (disputatio) 00:36, 19 Februarii 2019 (UTC)Reply

Litteris -ou- rarius Latine iuxtapositis, aliis sicut Demetrio quomodo pronuntiare haud certe scientibus, fortasse utile erit scripturam Graecam (νοούμενα) vel (νοούμενον) ibi in textu nostro addere, ubi verbum "noumenon" vel "noumena" primum scribimus. Andrew Dalby (disputatio) 13:13, 19 Februarii 2019 (UTC)Reply
Revertere ad "Scepticismus".