Disputatio:Saturnus (deus)

Latest comment: abhinc 16 annos by UV in topic Cur?

Saturnus (deus) fuit pagina mensis Octobris 2010.

Cur?

recensere

Care 84.141.227.163, amice ignote, cur haec verba delevisti?

De Saturno et re nummaria.
-Templum Saturni in Foro Romano infimo clivo Capitolino situm, anno 497 a.C.n. dedicatum,aerarium populi Romani erat in quo pecunia publica, a quaestoribus auctore senatu procurata, custodiebatur necnon tabulae aeneae legum ac signa militaria ibi condebantur. Macrobius scripsit ideo pecuniam populi Romani in templo Saturni custodiri quod regno eius nullum furtum commissum esset. Inventor pecuniae signatae fuisse a nonnullis creditus est : nam vetustissimos asses qui ex una parte caput bifrons Iani ex altera proram navis ostendebant a Iano in honorem Saturni percussos esse scriptores quarti et quinti saeculi (Macrobius, Servius, pseudo Aurelius Victor) crediderunt. Secundum eos navis ibi expressa non alia erat quam ea qua Saturnus in Italiam vectus erat. Sed hodie homines nummorum Romanorum antiquorum periti istos asses tertio demum saeculo ante Christum natum percussos fuisse arbitrantur et navem longam unam ex ea classe qua Romani imperium maritimum Carthaginiensibus vincendis obtinuerunt.
- Ut aliis deis qui simul stellae errantes vel planetae erant Saturno dies hebdomadae dicatus est quod etiamnunc in Celticis linguis quibusdam servatur necnon anglice: Satur-day = Saturni dies.

Qua de causa? IacobusAmor 20:47, 18 Decembris 2008 (UTC)Reply

Verba restitui. --UV 23:24, 18 Decembris 2008 (UTC)Reply
Revertere ad "Saturnus (deus)".